Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum
et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc
in manu tua et vade in Ramoth Galaad
cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii
Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et
introduces interius cubiculum
tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices
haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque
ostium et fugies et non ibi subsistes
abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad
et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et
ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus
nobis at ille dixit ad te o princeps
et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum
super caput eius et ait haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te
regem super populum Domini Israhel
et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem
servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini
de manu Hiezabel
perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem
ad parietem et clausum et novissimum in Israhel
et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et
sicut domum Baasa filii Ahia
Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezrahel nec erit
qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit
Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt
ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis
nostis hominem et quid locutus sit
at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui
ait eis haec et haec locutus est mihi et ait haec dicit Dominus
unxi te regem super Israhel
festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum
posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et
cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu
coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra
Ioram porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel
contra Azahel regem Syriae
et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter
vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel
regem Syriae dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur
profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel
et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim
aegrotabat ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum
Ioram
igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit
globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram
tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene
sunt omnia
abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait
haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et
paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens
venit nuntius ad eos et non revertitur
misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait
haec dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi
et sequere me
nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non
revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi
praeceps enim graditur
et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et
egressus est Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in
curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt
eum in agro Naboth Hiezrahelitis
cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu at ille
respondit quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et
veneficia eius multa vigent
convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam
insidiae Ahazia
porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter
scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit
in curru suo
dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro
Naboth Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in
curru sequebamur Ahab patrem huius quod Dominus onus hoc
levaverit super eum dicens
si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius
quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit
Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro iuxta verbum
Domini
Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus
horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in
curru suo in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in
Mageddo et mortuus est ibi
et inposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt
Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in
civitate David
anno undecimo Ioram filii Ahab rege Ahazia super Iudam
venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito
depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit
per fenestram
ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest
Zamri qui interfecit dominum suum
levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est
ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi
at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et
praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum
ungulae qui conculcaverunt eam
cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite
videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est
cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi
calvariam et pedes et summas manus
reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est
quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in
agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel
et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae
in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa
Hiezabel